monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.195 > sectio 88 > bavPal.lat.1448.151 > hlw17.158 > csg75.580 > bnf12957.78 > Orosius, De arbitrii libertate, 25.
Orosius, De arbitrii libertate, 24. <<<     >>> 26.

25. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Habentes utique gratiam et adiutorium Dei, tamen sine peccato esse, nec obtinere David, nec Salomon valuit custodire, et Ioviniani filius, ut omnipotens Deus, pro ipso discipulisque eius tantum rerum ordinem mutet, sperat, quod si factum forte non fuerit, Deum impossibilitatis accuset? « Potest, inquit, homo esse sine peccato: tamen cum Dei adiutorio. 2  » Quid faciam? Tolerabo interim pannum novum vestimento veteri colligatum, donec emendationis miserae falsitatem peior scissura patefaciat. 3  Concedo enim, ut contra ducem veritatis loquentis, cum dixerit: Potest homo, si velit, dixisse videatur: potest homo cum adiutorio Dei. 4  Nunc demum mihi veluti ad exordium propositionis sermo revocandus est: bnf17349.191 et, paulisper iniuriae dolore seposito, cum reverentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum. 5  Caput enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut Apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu (Rom. III, 25, 26). 6  Itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae, ipse est Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (I Tim. II, 5). 7  De quo Ioannes usque ad ipsam pene inaccessibilem lucem introductus exclamat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 8  Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1-3). 9  Ac post paululum exposita divini operis veritate subiungit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus honorem eius, gloriam tamquam unici nati a Patre, plenum gloria et veritate (Ibid. 14). 10  Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius (I Pet. II, 22), qui tamquam agnus coram tondente, sic non aperiens os suum (Isai. LIII, 7), cum flagellatus, crucifixus et mortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captivam ducens captivitatem (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 18), ascendit in coelos. 11  Hic est unigenitus in Patre, primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29): in quo est omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). 12  Hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, Filius Dei, in virtute Patris et gloria: quae in principio condidit, et redemit in medio, etiam in novissimo iudicabit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik